Publicado el 1/4/2012
Orfeón Lamas
Orquesta Sinfónica Venezuela
Director: Vicente Emilio Sojo
Solista: Carmen Liendo; Soprano
Teatro Municipal de Caracas, año 1960

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? responde mihi.
Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti crucem salvatori tuo.
Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis: et tu me flagellatum tradidisti.
Ego te eduxi de Aegypto, demerso Pharaone in mare rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum.
Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum.
Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati.
Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis.
Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle et aceto.
Ego propter te Chananaeorum reges percussi et tu percussisti arundine caput meum
Ego dedi tibi sceptrum regale et tu dedisti capite meo spineam coronam.
Ego te exaltavi magna virtute et tu me suspendisti in patíbulo crucis